Angelus emittitur, ave dulce promitur,
Semen, Dei seritur.
Igitur, porta coeli panditur
Gaudium prae dicitur, Pax quoque promittitur
Bonis tamen traditur.
Igitur, porta coeli panditur
Novum Sydus oritur, Mortis umbra tollitur,
Mundi salus gignitur.
Igitur, porta coeli panditur
Argumentis igitur, In his Christus sistitur,
Morti sic excluditur.
Igitur, porta coeli panditur
Igitur, porta coeli panditur